Liber Paralipomenon Primus*

Caput 21: Versus 14

Septuaginta millia virorum.RAB.Capita enim plebis et seniores numerati sunt. Caeterum de omni populo tot millia interfecta Hebraei affirmant quot millibus numerus in Paralipomenon scriptus, numerum qui in Regum est excedit. Aiunt enim quod in Paralipomenon, et qui remanserant, et qui interfecti sunt, numerati sunt: in Regum vero tantummodo vivi.
(* Traductions européennes)